- CAUDATI
- CAUDATIper conivitium Angli, a Gallicis Scriptoribus non semel dicti occurrunt; Iac. de Vitriaco Histor. Occid. c. 7. Pro diversitate regionum mutuo disidemptes ---- opprobria imprudentes proferebant, Anglicos potatores et Caudatos affirmantes. Matthaeus Paris. passim, etc. an propter caudas calceorum, quibus ii prae coeteris nationibus delectabantur: an quod comti et nitiduli essent; quomodo Coti, h. e. Escove, Occitani comptum appellaut: an potius, quod timidi et pusillanimes, Covards enim Gallis, Codardi Italis, rimidi vulgo indigitantur? Cerre facit, quod Robertus Comes Atrebatensis illos sic inclamat apud Matth. Parisium, O' timidorum Caudatorum sormidolosuas! Sed hac dere vide ipsum, qui hunc laudat Car. du Fresne in Glossar. Alias proprie Caudatos homines alicubi extare, Plinius tradit, l. 7. c. 2. Et alibi caudâ villosa bomines nasei pernicitatis exmiae. Cui astipulatur ex Veterib. Pausanias, ex Recentionribus M. Paulus Venetus et P. Martyr, quos citat Schottus, Physic. Curios. l. 3. c. 11. Simile quid in montanis Insulae Formosae se reperisse, eeribit Albertus Herpott Itmer. suo, In aviis montanis buius Insulae genus est bominum sylvesirium, qulbus in posteriere parte appendix quaedam, sicuti brutis, spithamae longitudine est. Vitam dagunt solitariam neuqe cum aliis quam sui generis conversantur: reliquis Insulanis infestissimi; quorum si sorte aliquem rapuerint, malâ eum morte necant. Et Nierembegius, l. 8. c. 4. Certius est, in Regno Lambri caudatos esse homines. Scribit M. P. Venetus, candam unius palmi esse. Sed addit, Eâdem insamiâ alit homines Europae laboratnt. Quae affectuum intemperies et miraculosa Augustini decantati nobilissimae nationis Europaeae (de qua dictum) Apostoli maledictio (hinc enim fabula illa potius orta) iam dudum a cordatis Viris explosa est. Auctor Anctor Anonymus, Histor. Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 9. sect. 2. §. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.